- DECURIA
- DECURIAin vet. Inscr.Romae, honori Herculis Somnialis factâ: V. F. CULTORES. HERCULIS. SOMNIALIS. DECURIA. I. DIS. MANIBUS. SIBI. ET. POTERISOVE. SVIS. II. QUI. INFRA. SCRIPTI. SUNT. Q. CECILIUS. Q. GAL. LUCCEIANUS. Q. CECILIUS. A. MUNDAV. etc, vide integram apud Salmas. ad Solin. p. 351. Gr. Δεκὰς, a denario numero dicta. Huiusmodi enim corporatorum Collegia, uti et postmodum officia Domus Augustae, per Decurias describi consuevisse, notat idem Ibid. Hinc Columella l. 1. c. ult. Classes veronon maiores, quam decem hominum faciendae, quas Decurias appellaverunt Antiqui. Quae vox mansit quoque cum amplicr, imo saepc minor numerus esset, Gronov. de Pec. vet. l. 1. c. 1. vide inprimis hac de re Casaub. ad Suet. Aug. c. 32. ubi de tribus Iudicum decuriis agens, quibus quartam adiecit Augustus, voce λεύκωμα seu album (in quo forte milleni) indigitari, is ait. Ibidem et de Equitum Decuriis varia. Sed et Decuria Servorum occurrit apud Senec. Epist. 47. Retulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem Praeco experitur. Plaut. gregem venalium vocat, Aulul. Sc. 3. Act. 3. Nempe reiicula mancipia per decurias veniebant; turdorum instar, quorum decuriae seu coronae meminit Mart. in Xeniis, Epigr. 50. cuius lemma in nonnullis codd. est Turdorum corona; in aliis. Turdorum decuria: in Arondelliano utrumque, Turdorum decuria sive corona. Epigramma vero hoc,Texta Rosis, fortasse tibi, vel divite nardo,At mihi de turdis facta corona placet.Sic decuriae pellium tentoriarum triginta, apud Treb. Pollion. in Claudio etc. vide quoque supra Decades.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.